- PERICOPA
- PERICOPAGraece Περικοπὴ, i. e. sectio, pars dicitur S. Scripturae, quae aliter ἀνάγνωσις et ἀνάγνωσμκ Graecis, Latinis quoque Capitulum, appellatur. Et quidem, ut scripta Euangelistarum et Apostolorum edita fuerunt, atque in manus Christianorum pervenerunt, statim aut ab iis, quibus praedicationis cura, et Ecclesiae administratio mandata fuerat, aut ab alii viris piis et studiosis, in περικοπὰς, sive sectiones, divisa fuerunt, ut commodius legi, privatim, sive publice, ac facilius intelligi possent. Idque factum est exemplô Iudaeorum, qui ante Christi tempora textum Hebraeum et Graecum, in sectiones, capita et versus distinxerunt, uti pluribus ostendit Cl. Suicerus voce Περικοπὴ, ubi etiam Patres Auditoribus suis consuevisse multis ante diebus declarare, de quo essent tractaturi argumento, ut ii interim Librum sumerent, et, Sectione totâ perlectâ, paratiores venirent ad audiendas contiones, ex Chrysostomo docet Homil. 3. de Lazaro Tom. V. p. 242. Vide quoque infra Titulus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.